- ASIARCHAE
- ASIARCHAEviri erant communi Asiaticarum civitatumconsensu delecti, qui communia negotia curarent. Strabo l. 14. In libris Iurisconsultorum usurpatur haec vox, ut et Syriarcharum. Sic autem dicti sunt Sacerdotes quidam, quorum munus erat ludos Theatrales in Deorum honorem edere, quos propterea Ruffinus apud Euseb. Munerarios interpretatur, ut observa Cuiacius, ICtus longe doctissimus. Eorum functio Asiarchia, sicut Bithynarcharum Bithynarchia, Lyciarcharum Lyciarchia etc. dicebatur. Praesides iidem dicti: Principes item, a ratione tum nominis, tum dignitatis, quae eminentior erat, et honoris eximii, et notum, eadem vocabula tam Principes, quam Sacerdotes saepius significare. Hinc Athenis βασιλὲυς, Romae Rex, sacra curabat. Peragebantur autem haec sacra statis remporibus, a singularum gentium aut Provinciarum Communibus: Et quidem Communis Asiae seu urbium id genus sacra, in Asianarum civitate eminentissima aliqua, puta Ephesi vel Smyrnae, quo ex reliquis urbibus commigrabant homines, solebant haberi: idque in Comitiis, etc. Horum fit mentio apud Divum Lucam Histor. S. S. Apostol. c. 19. v. 38. Vide de his Seldenum, in marmoribus Arundelianis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.